Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judices 9:7-14 Vulgata Latina (VULG)

7.  Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim : elevataque voce, clamavit, et dixit : Audite me, viri Sichem ; ita audiat vos Deus.

8.  Ierunt ligna, ut ungerent super se regem : dixeruntque olivæ : Impera nobis.

9.  Quæ respondit : Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear ?

10.  Dixeruntque ligna ad arborem ficum : Veni, et super nos regnum accipe.

11.  Quæ respondit eis : Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear ?

12.  Locutaque sunt ligna ad vitem : Veni, et impera nobis.

13.  Quæ respondit eis : Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri ?

14.  Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum : Veni, et impera super nos.

Read complete chapter Judices 9