Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judices 8:30-35 Vulgata Latina (VULG)

30.  habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus : eo quod plures haberet uxores.

31.  Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech.

32.  Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri.

33.  Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum :

34.  nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum :

35.  nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona quæ fecerat Israëli.

Read complete chapter Judices 8