Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judices 6:34-40 Vulgata Latina (VULG)

34.  Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se.

35.  Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum : et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei.

36.  Dixitque Gedeon ad Deum : Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es,

37.  ponam hoc vellus lanæ in area : si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël.

38.  Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.

39.  Dixitque rursus ad Deum : Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.

40.  Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat : et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.

Read complete chapter Judices 6