Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judices 6:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini : qui tradidit illos in manu Madian septem annis,

2.  et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.

3.  Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum :

4.  et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ : nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos.

5.  Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.

6.  Humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian.

7.  Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.

8.  Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ego vos feci conscendere de Ægypto, et eduxi vos de domo servitutis,

9.  et liberavi de manu Ægyptiorum, et omnium inimicorum qui affligebant vos : ejecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum.

10.  Et dixi : Ego Dominus Deus vester : ne timeatis deos Amorrhæorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam.

Read complete chapter Judices 6