Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judices 5:19-32 Vulgata Latina (VULG)

19.  Venerunt reges et pugnaverunt :pugnaverunt reges Chanaanin Thanach juxta aquas Mageddo,et tamen nihil tulere prædantes.

20.  De cælo dimicatum est contra eos :stellæ manentes in ordine et cursu suo,adversus Sisaram pugnaverunt.

21.  Torrens Cison traxit cadavera eorum,torrens Cadumim, torrens Cison :conculca, anima mea, robustos.

22.  Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu,et per præceps ruentibus fortissimis hostium.

23.  Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini :maledicite habitatoribus ejus,quia non venerunt ad auxilium Domini,in adjutorium fortissimorum ejus.

24.  Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinæi,et benedicatur in tabernaculo suo.

25.  Aquam petenti lac dedit,et in phiala principum obtulit butyrum.

26.  Sinistram manum misit ad clavum,et dexteram ad fabrorum malleos.Percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum,et tempus valide perforans :

27.  inter pedes ejus ruit ; defecit, et mortuus est :volvebatur ante pedes ejus,et jacebat exanimis et miserabilis.

28.  Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus :et de cœnaculo loquebatur :Cur moratur regredi currus ejus ?quare tardaverunt pedes quadrigarum illius ?

29.  Una sapientior ceteris uxoribus ejus,hæc socrui verba respondit :

30.  Forsitan nunc dividit spolia,et pulcherrima feminarum eligitur ei :vestes diversorum colorum Sisaræ traduntur in prædam,et supellex varia ad ornanda colla congeritur.

31.  Sic pereant omnes inimici tui, Domine :qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.

32.  Quievitque terra per quadraginta annos.

Read complete chapter Judices 5