Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judices 5:12-29 Vulgata Latina (VULG)

12.  Surge, surge Debbora ;surge, surge, et loquere canticum :surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoëm.

13.  Salvatæ sunt reliquiæ populi :Dominus in fortibus dimicavit.

14.  Ex Ephraim delevit eos in Amalec,et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec :de Machir principes descenderunt,et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum.

15.  Duces Issachar fuere cum Debbora,et Barac vestigia sunt secuti,qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit :diviso contra se Ruben,magnanimorum reperta est contentio.

16.  Quare habitas inter duos terminos,ut audias sibilos gregum ?diviso contra se Ruben,magnanimorum reperta est contentio.

17.  Galaad trans Jordanem quiescebat,et Dan vacabat navibus :Aser habitabat in littore maris,et in portubus morabatur.

18.  Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas mortiin regione Merome.

19.  Venerunt reges et pugnaverunt :pugnaverunt reges Chanaanin Thanach juxta aquas Mageddo,et tamen nihil tulere prædantes.

20.  De cælo dimicatum est contra eos :stellæ manentes in ordine et cursu suo,adversus Sisaram pugnaverunt.

21.  Torrens Cison traxit cadavera eorum,torrens Cadumim, torrens Cison :conculca, anima mea, robustos.

22.  Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu,et per præceps ruentibus fortissimis hostium.

23.  Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini :maledicite habitatoribus ejus,quia non venerunt ad auxilium Domini,in adjutorium fortissimorum ejus.

24.  Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinæi,et benedicatur in tabernaculo suo.

25.  Aquam petenti lac dedit,et in phiala principum obtulit butyrum.

26.  Sinistram manum misit ad clavum,et dexteram ad fabrorum malleos.Percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum,et tempus valide perforans :

27.  inter pedes ejus ruit ; defecit, et mortuus est :volvebatur ante pedes ejus,et jacebat exanimis et miserabilis.

28.  Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus :et de cœnaculo loquebatur :Cur moratur regredi currus ejus ?quare tardaverunt pedes quadrigarum illius ?

29.  Una sapientior ceteris uxoribus ejus,hæc socrui verba respondit :

Read complete chapter Judices 5