Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judices 2:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait : Eduxi vos de Ægypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris : et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum,

2.  ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus, sed aras eorum subverteretis : et noluistis audire vocem meam : cur hoc fecistis ?

3.  Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra : ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam.

4.  Cumque loqueretur angelus Domini hæc verba ad omnes filios Israël, elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt.

5.  Et vocatum est nomen loci illius, Locus flentium, sive lacrimarum : immolaveruntque ibi hostias Domini.

6.  Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam :

7.  servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël.

8.  Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum,

Read complete chapter Judices 2