Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judices 16:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam.

2.  Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus : et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent.

3.  Dormivit autem Samson usque ad medium noctem : et inde consurgens, apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.

4.  Post hæc amavit mulierem, quæ habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila.

5.  Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt : Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus, et vinctum affligere : quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.

6.  Locuta est ergo Dalila ad Samson : Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas ?

7.  Cui respondit Samson : Si septem nerviceis funibus necdum siccis, et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines.

8.  Attuleruntque ad eam satrapæ Philisthinorum septem funes, ut dixerat : quibus vinxit eam,

Read complete chapter Judices 16