Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judices 10:5-14 Vulgata Latina (VULG)

5.  Mortuusque est Jair, ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon.

6.  Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim : dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.

7.  Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.

8.  Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhæi, qui est in Galaad :

9.  in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim : afflictusque est Israël nimis.

10.  Et clamantes ad Dominum, dixerunt : Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.

11.  Quibus locutus est Dominus : Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philisthiim,

12.  Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum ?

13.  Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos : idcirco non addam ut ultra vos liberem :

14.  ite, et invocate deos quos elegistis : ipsi vos liberent in tempore angustiæ.

Read complete chapter Judices 10