Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judices 1:31-36 Vulgata Latina (VULG)

31.  Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob :

32.  habitavitque in medio Chananæi habitatoris illius terræ, nec interfecit eum.

33.  Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath : et habitavit inter Chananæum habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii.

34.  Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent :

35.  habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius.

36.  Fuit autem terminus Amorrhæi ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.

Read complete chapter Judices 1