Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judices 1:16-32 Vulgata Latina (VULG)

16.  Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.

17.  Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananæum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema.

18.  Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis.

19.  Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.

20.  Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac.

21.  Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin : habitavitque Jebusæus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in præsentem diem.

22.  Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis.

23.  Nam cum obsiderent urbem, quæ prius Luza vocabatur,

24.  viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam.

25.  Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii : hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt.

26.  Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et ædificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam : quæ ita appellatur usque in præsentem diem.

27.  Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, cœpitque Chananæus habitare cum eis.

28.  Postquam autem confortatus est Israël, fecit eos tributarios, et delere noluit.

29.  Ephraim etiam non interfecit Chananæum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo.

30.  Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol : sed habitavit Chananæus in medio ejus, factusque est ei tributarius.

31.  Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob :

32.  habitavitque in medio Chananæi habitatoris illius terræ, nec interfecit eum.

Read complete chapter Judices 1