Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 6:11-18 Vulgata Latina (VULG)

11.  Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.

12.  Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,

13.  et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilæo usus est : præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes : et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.

14.  Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.

15.  Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.

16.  Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël : Vociferamini : tradidit enim vobis Dominus civitatem.

17.  Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino : sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt : abscondit enim nuntios quos direximus.

18.  Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur.

Read complete chapter Josue 6