Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 5:6-12 Vulgata Latina (VULG)

6.  per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit : donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.

7.  Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue : quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.

8.  Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.

9.  Dixitque Dominus ad Josue : Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in præsentem diem.

10.  Manseruntque filii Israël in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho :

11.  et comederunt de frugibus terræ die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni.

12.  Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan.

Read complete chapter Josue 5