Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 4:20-25 Vulgata Latina (VULG)

20.  Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,

21.  et dixit ad filios Israël : Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis : Quid sibi volunt lapides isti ?

22.  docebitis eos, atque dicetis : Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum,

23.  siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,

24.  sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus :

25.  ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.

Read complete chapter Josue 4