Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 24:20-30 Vulgata Latina (VULG)

20.  Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis præstiterit bona.

21.  Dixitque populus ad Josue : Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.

22.  Et Josue ad populum : Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque : Testes.

23.  Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël.

24.  Dixitque populus ad Josue : Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis ejus.

25.  Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem.

26.  Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine legis Domini : et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quæ erat in sanctuario Domini :

27.  et dixit ad omnem populum : En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis : ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.

28.  Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.

29.  Et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum :

30.  sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare, quæ est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.

Read complete chapter Josue 24