Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 22:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse,

2.  dixitque ad eos : Fecistis omnia quæ præcepit vobis Moyses famulus Domini : mihi quoque in omnibus obedistis,

3.  nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in præsentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri.

4.  Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est : revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem :

Read complete chapter Josue 22