Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 21:32-41 Vulgata Latina (VULG)

32.  De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.

33.  Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.

34.  Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha

35.  et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.

36.  De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.

37.  De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.

38.  Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.

39.  Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo

40.  cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.

41.  Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.

Read complete chapter Josue 21