Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 21:25-32 Vulgata Latina (VULG)

25.  Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ.

26.  Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.

27.  Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.

28.  Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,

29.  et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

30.  De tribu autem Aser, Masal et Abdon,

31.  et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

32.  De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.

Read complete chapter Josue 21