Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 21:22-31 Vulgata Latina (VULG)

22.  et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

23.  De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,

24.  et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

25.  Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ.

26.  Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.

27.  Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.

28.  Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,

29.  et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

30.  De tribu autem Aser, Masal et Abdon,

31.  et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

Read complete chapter Josue 21