Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 21:16-32 Vulgata Latina (VULG)

16.  et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.

17.  De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ,

18.  et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor.

19.  Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.

20.  Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio.

21.  De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer

22.  et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

23.  De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,

24.  et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

25.  Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ.

26.  Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.

27.  Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.

28.  Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,

29.  et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

30.  De tribu autem Aser, Masal et Abdon,

31.  et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.

32.  De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.

Read complete chapter Josue 21