Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 21:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël :

2.  locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.

3.  Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.

4.  Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim :

5.  et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.

6.  Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.

7.  Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.

8.  Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.

9.  De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina,

10.  filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est),

11.  Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.

12.  Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.

13.  Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis :

Read complete chapter Josue 21