Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 2:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito : et dixit eis : Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam.

2.  Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum : Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël, ut explorarent terram.

3.  Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens : Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam : exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt.

4.  Tollensque mulier viros, abscondit, et ait : Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent :

5.  cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt ; nescio quo abierunt : persequimini cito, et comprehendetis eos.

6.  Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ, operuitque eos stipula lini, quæ ibi erat.

7.  Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Jordanis : illisque egressis statim porta clausa est.

8.  Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait :

9.  Novi quod Dominus tradiderit vobis terram : etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ.

10.  Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Ægypto : et quæ feceritis duobus Amorrhæorum regibus, qui erant trans Jordanem, Sehon et Og, quos interfecistis.

11.  Et hæc audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum : Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deorsum.

Read complete chapter Josue 2