Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 15:12-29 Vulgata Latina (VULG)

12.  Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.

13.  Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.

14.  Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.

15.  Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.

16.  Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.

17.  Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem.

18.  Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit.

19.  At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.

20.  Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.

21.  Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur,

22.  et Cyna et Dimona et Adada,

23.  et Cades et Asor et Jethnam,

24.  Ziph et Telem et Baloth,

25.  Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor ;

26.  Amam, Sama, et Molada,

27.  et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,

28.  et Hasersual et Bersabee et Baziothia,

29.  et Baala et Jim et Esem,

Read complete chapter Josue 15