Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 14:12-15 Vulgata Latina (VULG)

12.  Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ : si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi.

13.  Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem :

14.  atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezæo usque in præsentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israël.

15.  Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe : Adam maximus ibi inter Enacim situs est : et terra cessavit a præliis.

Read complete chapter Josue 14