Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 13:13-23 Vulgata Latina (VULG)

13.  Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati : et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem.

14.  Tribui autem Levi non dedit possessionem : sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.

15.  Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.

16.  Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem, quæ ducit Medaba,

17.  et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus : Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,

18.  et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,

19.  et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.

20.  Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,

21.  et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian : Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ.

22.  Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.

23.  Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.

Read complete chapter Josue 13