Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 10:8-22 Vulgata Latina (VULG)

8.  Dixitque Dominus ad Josue : Ne timeas eos : in manus enim tuas tradidi illos : nullus ex eis tibi resistere poterit.

9.  Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis.

10.  Et conturbavit eos Dominus a facie Israël : contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.

11.  Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque ad Azeca : et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël.

12.  Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis : Sol, contra Gabaon ne movearis,et luna contra vallem Ajalon.

13.  Steteruntque sol et luna,donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.Nonne scriptum est hoc in libro justorum ? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.

14.  Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israël.

15.  Reversusque est Josue cum omni Israël in castra Galgalæ.

16.  Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.

17.  Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.

18.  Qui præcepit sociis, et ait : Volvite saxa ingentia ad os speluncæ, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant :

19.  vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium cædite : nec dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.

20.  Cæsis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israël effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.

21.  Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero : nullusque contra filios Israël mutire ausus est.

22.  Præcepitque Josue, dicens : Aperite os speluncæ, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant.

Read complete chapter Josue 10