Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Josue 10:34-43 Vulgata Latina (VULG)

34.  Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit,

35.  atque expugnavit eam eadem die : percussitque in ore gladii omnes animas quæ erant in ea, juxta omnia quæ fecerat Lachis.

36.  Ascendit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam :

37.  cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quæ in ea fuerant commoratæ : non reliquit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quæ in ea reperit consumens gladio.

38.  Inde reversus in Dabir,

39.  cepit eam atque vastavit : regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii : non dimisit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.

40.  Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis : non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut præceperat ei Dominus Deus Israël,

41.  a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon,

42.  universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit : Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo.

43.  Reversusque est cum omni Israël ad locum castrorum in Galgala.

Read complete chapter Josue 10