Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Joel 2:3-20 Vulgata Latina (VULG)

3.  Ante faciem ejus ignis vorans,et post eum exurens flamma.Quasi hortus voluptatis terra coram eo,et post eum solitudo deserti,neque est qui effugiat eum.

4.  Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ;et quasi equites, sic current.

5.  Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient,sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam,velut populus fortis præparatus ad prælium.

6.  A facie ejus cruciabuntur populi ;omnes vultus redigentur in ollam.

7.  Sicut fortes current ;quasi viri bellatores ascendent murum :viri in viis suis gradientur,et non declinabunt a semitis suis.

8.  Unusquisque fratrem suum non coarctabit,singuli in calle suo ambulabunt ;sed et per fenestras cadent, et non demolientur.

9.  Urbem ingredientur, in muro current,domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.

10.  A facie ejus contremuit terra,moti sunt cæli,sol et luna obtenebrati sunt,et stellæ retraxerunt splendorem suum.

11.  Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui,quia multa sunt nimis castra ejus,quia fortia et facientia verbum ejus :magnus enim dies Domini, et terribilis valde,et quis sustinebit eum ?

12.  Nunc ergo, dicit Dominus,convertimini ad me in toto corde vestro,in jejunio, et in fletu, et in planctu.

13.  Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ;et convertimini ad Dominum Deum vestrum,quia benignus et misericors est,patiens et multæ misericordiæ,et præstabilis super malitia.

14.  Quis scit si convertatur, et ignoscat,et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?

15.  Canite tuba in Sion,sanctificate jejunium, vocate cœtum :

16.  congregate populum, sanctificate ecclesiam,coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ;egrediatur sponsus de cubili suo,et sponsa de thalamo suo.

17.  Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini,et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ;et ne des hæreditatem tuam in opprobrium,ut dominentur eis nationes.Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?

18.  Zelatus est Dominus terram suam,et pepercit populo suo.

19.  Et respondit Dominus, et dixit populo suo :Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum,et replebimini eis ;et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.

20.  Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis,et expellam eum in terram inviam et desertam :faciem ejus contra mare orientale,et extremum ejus ad mare novissimum :et ascendet fœtor ejus,et ascendet putredo ejus,quia superbe egit.

Read complete chapter Joel 2