Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Joel 2:11-24 Vulgata Latina (VULG)

11.  Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui,quia multa sunt nimis castra ejus,quia fortia et facientia verbum ejus :magnus enim dies Domini, et terribilis valde,et quis sustinebit eum ?

12.  Nunc ergo, dicit Dominus,convertimini ad me in toto corde vestro,in jejunio, et in fletu, et in planctu.

13.  Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ;et convertimini ad Dominum Deum vestrum,quia benignus et misericors est,patiens et multæ misericordiæ,et præstabilis super malitia.

14.  Quis scit si convertatur, et ignoscat,et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?

15.  Canite tuba in Sion,sanctificate jejunium, vocate cœtum :

16.  congregate populum, sanctificate ecclesiam,coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ;egrediatur sponsus de cubili suo,et sponsa de thalamo suo.

17.  Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini,et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ;et ne des hæreditatem tuam in opprobrium,ut dominentur eis nationes.Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?

18.  Zelatus est Dominus terram suam,et pepercit populo suo.

19.  Et respondit Dominus, et dixit populo suo :Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum,et replebimini eis ;et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.

20.  Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis,et expellam eum in terram inviam et desertam :faciem ejus contra mare orientale,et extremum ejus ad mare novissimum :et ascendet fœtor ejus,et ascendet putredo ejus,quia superbe egit.

21.  Noli timere, terra :exsulta, et lætare,quoniam magnificavit Dominus ut faceret.

22.  Nolite timere, animalia regionis,quia germinaverunt speciosa deserti ;quia lignum attulit fructum suum,ficus et vinea dederunt virtutem suam.

23.  Et, filii Sion, exsultate,et lætamini in Domino Deo vestro,quia dedit vobis doctorem justitiæ,et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum,sicut in principio.

24.  Et implebuntur areæ frumento,et redundabunt torcularia vino et oleo.

Read complete chapter Joel 2