Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Joel 2:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Canite tuba in Sion,ululate in monte sancto meo,conturbentur omnes habitatores terræ :quia venit dies Domini, quia prope est.

2.  Dies tenebrarum et caliginis,dies nubis et turbinis ;quasi mane expansum super montespopulus multus et fortis :similis ei non fuit a principio,et post eum non eritusque in annos generationis et generationis.

3.  Ante faciem ejus ignis vorans,et post eum exurens flamma.Quasi hortus voluptatis terra coram eo,et post eum solitudo deserti,neque est qui effugiat eum.

4.  Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ;et quasi equites, sic current.

5.  Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient,sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam,velut populus fortis præparatus ad prælium.

6.  A facie ejus cruciabuntur populi ;omnes vultus redigentur in ollam.

7.  Sicut fortes current ;quasi viri bellatores ascendent murum :viri in viis suis gradientur,et non declinabunt a semitis suis.

Read complete chapter Joel 2