Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Joel 1:4-13 Vulgata Latina (VULG)

4.  Residuum erucæ comedit locusta,et residuum locustæ comedit bruchus,et residuum bruchi comedit rubigo.

5.  Expergiscimini, ebrii,et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine,quoniam periit ab ore vestro.

6.  Gens enim ascendit super terram meam,fortis et innumerabilis :dentes ejus ut dentes leonis,et molares ejus ut catuli leonis.

7.  Posuit vineam meam in desertum,et ficum meam decorticavit ;nudans spoliavit eam, et projecit :albi facti sunt rami ejus.

8.  Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

9.  Periit sacrificium et libatio de domo Domini ;luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

10.  Depopulata est regio,luxit humus,quoniam devastatum est triticum,confusum est vinum,elanguit oleum.

11.  Confusi sunt agricolæ,ululaverunt vinitoressuper frumento et hordeo,quia periit messis agri.

12.  Vinea confusa est,et ficus elanguit ;malogranatum, et palma, et malum,et omnia ligna agri aruerunt,quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13.  Accingite vos, et plangite, sacerdotes :ululate, ministri altaris ;ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei,quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

Read complete chapter Joel 1