Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Joel 1:12-19 Vulgata Latina (VULG)

12.  Vinea confusa est,et ficus elanguit ;malogranatum, et palma, et malum,et omnia ligna agri aruerunt,quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13.  Accingite vos, et plangite, sacerdotes :ululate, ministri altaris ;ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei,quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

14.  Sanctificate jejunium, vocate cœtum,congregate senes, omnes habitatores terræin domum Dei vestri,et clamate ad Dominum :

15.  A, a, a, diei !quia prope est dies Domini,et quasi vastitas a potente veniet.

16.  Numquid non coram oculis vestris alimenta perieruntde domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?

17.  Computruerunt jumenta in stercore suo,demolita sunt horrea,dissipatæ sunt apothecæ,quoniam confusum est triticum.

18.  Quid ingemuit animal,mugierunt greges armenti ?quia non est pascua eis ;sed et greges pecorum disperierunt.

19.  Ad te, Domine, clamabo,quia ignis comedit speciosa deserti,et flamma succendit omnia ligna regionis.

Read complete chapter Joel 1