Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Joel 1:11-20 Vulgata Latina (VULG)

11.  Confusi sunt agricolæ,ululaverunt vinitoressuper frumento et hordeo,quia periit messis agri.

12.  Vinea confusa est,et ficus elanguit ;malogranatum, et palma, et malum,et omnia ligna agri aruerunt,quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13.  Accingite vos, et plangite, sacerdotes :ululate, ministri altaris ;ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei,quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

14.  Sanctificate jejunium, vocate cœtum,congregate senes, omnes habitatores terræin domum Dei vestri,et clamate ad Dominum :

15.  A, a, a, diei !quia prope est dies Domini,et quasi vastitas a potente veniet.

16.  Numquid non coram oculis vestris alimenta perieruntde domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?

17.  Computruerunt jumenta in stercore suo,demolita sunt horrea,dissipatæ sunt apothecæ,quoniam confusum est triticum.

18.  Quid ingemuit animal,mugierunt greges armenti ?quia non est pascua eis ;sed et greges pecorum disperierunt.

19.  Ad te, Domine, clamabo,quia ignis comedit speciosa deserti,et flamma succendit omnia ligna regionis.

20.  Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te,quoniam exsiccati sunt fontes aquarum,et ignis devoravit speciosa deserti.

Read complete chapter Joel 1