Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 9:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  Qui extendit cælos solus,et graditur super fluctus maris.

9.  Qui facit Arcturum et Oriona,et Hyadas et interiora austri.

10.  Qui facit magna, et incomprehensibilia,et mirabilia, quorum non est numerus.

11.  Si venerit ad me, non videbo eum ;si abierit, non intelligam.

12.  Si repente interroget, quis respondebit ei ?vel quis dicere potest : Cur ita facis ?

13.  Deus, cujus iræ nemo resistere potest,et sub quo curvantur qui portant orbem.

14.  Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei,et loquar verbis meis cum eo ?

15.  qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo :sed meum judicem deprecabor.

16.  Et cum invocantem exaudierit me,non credo quod audierit vocem meam.

17.  In turbine enim conteret me,et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.

Read complete chapter Job 9