Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 9:24-35 Vulgata Latina (VULG)

24.  Terra data est in manus impii ;vultum judicum ejus operit.Quod si non ille est, quis ergo est ?

25.  Dies mei velociores fuerunt cursore ;fugerunt, et non viderunt bonum.

26.  Pertransierunt quasi naves poma portantes ;sicut aquila volans ad escam.

27.  Cum dixero : Nequaquam ita loquar :commuto faciem meam, et dolore torqueor.

28.  Verebar omnia opera mea,sciens quod non parceres delinquenti.

29.  Si autem et sic impius sum,quare frustra laboravi ?

30.  Si lotus fuero quasi aquis nivis,et fulserint velut mundissimæ manus meæ,

31.  tamen sordibus intinges me,et abominabuntur me vestimenta mea.

32.  Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ;nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.

33.  Non est qui utrumque valeat arguere,et ponere manum suam in ambobus.

34.  Auferat a me virgam suam,et pavor ejus non me terreat.

35.  Loquar, et non timebo eum ;neque enim possum metuens respondere.

Read complete chapter Job 9