Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 9:13-25 Vulgata Latina (VULG)

13.  Deus, cujus iræ nemo resistere potest,et sub quo curvantur qui portant orbem.

14.  Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei,et loquar verbis meis cum eo ?

15.  qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo :sed meum judicem deprecabor.

16.  Et cum invocantem exaudierit me,non credo quod audierit vocem meam.

17.  In turbine enim conteret me,et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.

18.  Non concedit requiescere spiritum meum,et implet me amaritudinibus.

19.  Si fortitudo quæritur, robustissimus est ;si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.

20.  Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ;si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.

21.  Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea,et tædebit me vitæ meæ.

22.  Unum est quod locutus sum :et innocentem et impium ipse consumit.

23.  Si flagellat, occidat semel,et non de pœnis innocentum rideat.

24.  Terra data est in manus impii ;vultum judicum ejus operit.Quod si non ille est, quis ergo est ?

25.  Dies mei velociores fuerunt cursore ;fugerunt, et non viderunt bonum.

Read complete chapter Job 9