Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 8:3-13 Vulgata Latina (VULG)

3.  Numquid Deus supplantat judicium ?aut Omnipotens subvertit quod justum est ?

4.  Etiam si filii tui peccaverunt ei,et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :

5.  tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum,et Omnipotentem fueris deprecatus ;

6.  si mundus et rectus incesseris :statim evigilabit ad te,et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,

7.  in tantum ut si priora tua fuerint parva,et novissima tua multiplicentur nimis.

8.  Interroga enim generationem pristinam,et diligenter investiga patrum memoriam

9.  (hesterni quippe sumus, et ignoramus,quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),

10.  et ipsi docebunt te, loquentur tibi,et de corde suo proferent eloquia.

11.  Numquid vivere potest scirpus absque humore ?aut crescere carectum sine aqua ?

12.  Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,ante omnes herbas arescit.

13.  Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum,et spes hypocritæ peribit.

Read complete chapter Job 8