Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 7:9-19 Vulgata Latina (VULG)

9.  Sicut consumitur nubes, et pertransit,sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.

10.  Nec revertetur ultra in domum suam,neque cognoscet eum amplius locus ejus.

11.  Quapropter et ego non parcam ori meo :loquar in tribulatione spiritus mei ;confabulabor cum amaritudine animæ meæ.

12.  Numquid mare ego sum, aut cetus,quia circumdedisti me carcere ?

13.  Si dixero : Consolabitur me lectulus meus,et relevabor loquens mecum in strato meo :

14.  terrebis me per somnia,et per visiones horrore concuties.

15.  Quam ob rem elegit suspendium anima mea,et mortem ossa mea.

16.  Desperavi : nequaquam ultra jam vivam :parce mihi, nihil enim sunt dies mei.

17.  Quid est homo, quia magnificas eum ?aut quid apponis erga eum cor tuum ?

18.  Visitas eum diluculo,et subito probas illum.

19.  Usquequo non parcis mihi,nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?

Read complete chapter Job 7