Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 7:14-21 Vulgata Latina (VULG)

14.  terrebis me per somnia,et per visiones horrore concuties.

15.  Quam ob rem elegit suspendium anima mea,et mortem ossa mea.

16.  Desperavi : nequaquam ultra jam vivam :parce mihi, nihil enim sunt dies mei.

17.  Quid est homo, quia magnificas eum ?aut quid apponis erga eum cor tuum ?

18.  Visitas eum diluculo,et subito probas illum.

19.  Usquequo non parcis mihi,nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?

20.  Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ?quare posuisti me contrarium tibi,et factus sum mihimetipsi gravis ?

21.  Cur non tollis peccatum meum,et quare non aufers iniquitatem meam ?ecce nunc in pulvere dormiam,et si mane me quæsieris, non subsistam.

Read complete chapter Job 7