Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 7:10-17 Vulgata Latina (VULG)

10.  Nec revertetur ultra in domum suam,neque cognoscet eum amplius locus ejus.

11.  Quapropter et ego non parcam ori meo :loquar in tribulatione spiritus mei ;confabulabor cum amaritudine animæ meæ.

12.  Numquid mare ego sum, aut cetus,quia circumdedisti me carcere ?

13.  Si dixero : Consolabitur me lectulus meus,et relevabor loquens mecum in strato meo :

14.  terrebis me per somnia,et per visiones horrore concuties.

15.  Quam ob rem elegit suspendium anima mea,et mortem ossa mea.

16.  Desperavi : nequaquam ultra jam vivam :parce mihi, nihil enim sunt dies mei.

17.  Quid est homo, quia magnificas eum ?aut quid apponis erga eum cor tuum ?

Read complete chapter Job 7