Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 6:16-26 Vulgata Latina (VULG)

16.  Qui timent pruinam,irruet super eos nix.

17.  Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;et ut incaluerit, solventur de loco suo.

18.  Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ;ambulabunt in vacuum, et peribunt.

19.  Considerate semitas Thema, itinera Saba,et expectate paulisper.

20.  Confusi sunt, quia speravi :venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.

21.  Nunc venistis ;et modo videntes plagam meam, timetis.

22.  Numquid dixi : Afferte mihi,et de substantia vestra donate mihi ?

23.  vel : Liberate me de manu hostis,et de manu robustorum eruite me ?

24.  Docete me, et ego tacebo :et si quid forte ignoravi, instruite me.

25.  Quare detraxistis sermonibus veritatis,cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?

26.  Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,et in ventum verba profertis.

Read complete chapter Job 6