Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 5:2-16 Vulgata Latina (VULG)

2.  Vere stultum interficit iracundia,et parvulum occidit invidia.

3.  Ego vidi stultum firma radice,et maledixi pulchritudini ejus statim.

4.  Longe fient filii ejus a salute,et conterentur in porta,et non erit qui eruat.

5.  Cujus messem famelicus comedet,et ipsum rapiet armatus,et bibent sitientes divitias ejus.

6.  Nihil in terra sine causa fit,et de humo non oritur dolor.

7.  Homo nascitur ad laborem,et avis ad volatum.

8.  Quam ob rem ego deprecabor Dominum,et ad Deum ponam eloquium meum :

9.  qui facit magna et inscrutabilia,et mirabilia absque numero ;

10.  qui dat pluviam super faciem terræ,et irrigat aquis universa ;

11.  qui ponit humiles in sublime,et mœrentes erigit sospitate ;

12.  qui dissipat cogitationes malignorum,ne possint implere manus eorum quod cœperant ;

13.  qui apprehendit sapientes in astutia eorum,et consilium pravorum dissipat.

14.  Per diem incurrent tenebras,et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.

15.  Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,et de manu violenti pauperem.

16.  Et erit egeno spes ;iniquitas autem contrahet os suum.

Read complete chapter Job 5