Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 5:13-27 Vulgata Latina (VULG)

13.  qui apprehendit sapientes in astutia eorum,et consilium pravorum dissipat.

14.  Per diem incurrent tenebras,et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.

15.  Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,et de manu violenti pauperem.

16.  Et erit egeno spes ;iniquitas autem contrahet os suum.

17.  Beatus homo qui corripitur a Deo :increpationem ergo Domini ne reprobes :

18.  quia ipse vulnerat, et medetur ;percutit, et manus ejus sanabunt.

19.  In sex tribulationibus liberabit te,et in septima non tanget te malum.

20.  In fame eruet te de morte,et in bello de manu gladii.

21.  A flagello linguæ absconderis,et non timebis calamitatem cum venerit.

22.  In vastitate et fame ridebis,et bestias terræ non formidabis.

23.  Sed cum lapidibus regionum pactum tuum,et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.

24.  Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ;et visitans speciem tuam, non peccabis.

25.  Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum,et progenies tua quasi herba terræ.

26.  Ingredieris in abundantia sepulchrum,sicut infertur acervus tritici in tempore suo.

27.  Ecce hoc, ut investigavimus, ita est :quod auditum, mente pertracta.

Read complete chapter Job 5