Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 41:10-24 Vulgata Latina (VULG)

10.  De ore ejus lampades procedunt,sicut tædæ ignis accensæ.

11.  De naribus ejus procedit fumus,sicut ollæ succensæ atque ferventis.

12.  Halitus ejus prunas ardere facit,et flamma de ore ejus egreditur.

13.  In collo ejus morabitur fortitudo,et faciem ejus præcedit egestas.

14.  Membra carnium ejus cohærentia sibi :mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.

15.  Cor ejus indurabitur tamquam lapis,et stringetur quasi malleatoris incus.

16.  Cum sublatus fuerit, timebunt angeli,et territi purgabuntur.

17.  Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit,neque hasta, neque thorax :

18.  reputabit enim quasi paleas ferrum,et quasi lignum putridum æs.

19.  Non fugabit eum vir sagittarius :in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.

20.  Quasi stipulam æstimabit malleum,et deridebit vibrantem hastam.

21.  Sub ipso erunt radii solis,et sternet sibi aurum quasi lutum.

22.  Fervescere faciet quasi ollam profundum mare,et ponet quasi cum unguenta bulliunt.

23.  Post eum lucebit semita :æstimabit abyssum quasi senescentem.

24.  Non est super terram potestas quæ comparetur ei,qui factus est ut nullum timeret.

Read complete chapter Job 41