Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 41:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Non quasi crudelis suscitabo eum :quis enim resistere potest vultui meo ?

2.  Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ?omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.

3.  Non parcam ei, et verbis potentibus,et ad deprecandum compositis.

4.  Quis revelabit faciem indumenti ejus ?et in medium oris ejus quis intrabit ?

5.  Portas vultus ejus quis aperiet ?per gyrum dentium ejus formido.

6.  Corpus illius quasi scuta fusilia,compactum squamis se prementibus.

7.  Una uni conjungitur,et ne spiraculum quidem incedit per eas.

8.  Una alteri adhærebit,et tenentes se nequaquam separabuntur.

9.  Sternutatio ejus splendor ignis,et oculi ejus ut palpebræ diluculi.

10.  De ore ejus lampades procedunt,sicut tædæ ignis accensæ.

11.  De naribus ejus procedit fumus,sicut ollæ succensæ atque ferventis.

12.  Halitus ejus prunas ardere facit,et flamma de ore ejus egreditur.

Read complete chapter Job 41