Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 4:12-21 Vulgata Latina (VULG)

12.  Porro ad me dictum est verbum absconditum,et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.

13.  In horrore visionis nocturnæ,quando solet sopor occupare homines,

14.  pavor tenuit me, et tremor,et omnia ossa mea perterrita sunt ;

15.  et cum spiritus, me præsente, transiret,inhorruerunt pili carnis meæ.

16.  Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum,imago coram oculis meis,et vocem quasi auræ lenis audivi.

17.  Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ?aut factore suo purior erit vir ?

18.  Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles,et in angelis suis reperit pravitatem ;

19.  quanto magis hi qui habitant domos luteas,qui terrenum habent fundamentum,consumentur velut a tinea ?

20.  De mane usque ad vesperam succidentur ;et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.

21.  Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ;morientur, et non in sapientia.

Read complete chapter Job 4