Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 4:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :

2.  Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ;sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?

3.  Ecce docuisti multos,et manus lassas roborasti ;

4.  vacillantes confirmaverunt sermones tui,et genua trementia confortasti.

5.  Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ;tetigit te, et conturbatus es.

6.  Ubi est timor tuus, fortitudo tua,patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?

7.  Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ?aut quando recti deleti sunt ?

8.  Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,et seminant dolores, et metunt eos,

9.  flante Deo perisse,et spiritu iræ ejus esse consumptos.

Read complete chapter Job 4