Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 39:21-35 Vulgata Latina (VULG)

21.  Terram ungula fodit ; exultat audacter :in occursum pergit armatis.

22.  Contemnit pavorem,nec cedit gladio.

23.  Super ipsum sonabit pharetra ;vibrabit hasta et clypeus :

24.  fervens et fremens sorbet terram,nec reputat tubæ sonare clangorem.

25.  Ubi audierit buccinam, dicit : Vah !procul odoratur bellum :exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

26.  Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter,expandens alas suas ad austrum ?

27.  Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila,et in arduis ponet nidum suum ?

28.  In petris manet,et in præruptis silicibus commoratur,atque inaccessis rupibus.

29.  Inde contemplatur escam,et de longe oculi ejus prospiciunt.

30.  Pulli ejus lambent sanguinem :et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.

31.  Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job :

32.  Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit ?utique qui arguit Deum, debet respondere ei.

33.  Respondens autem Job Domino, dixit :

34.  Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ?manum meam ponam super os meum.

35.  Unum locutus sum, quod utinam non dixissem :et alterum, quibus ultra non addam.

Read complete chapter Job 39