Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 36:23-31 Vulgata Latina (VULG)

23.  Quis poterit scrutari vias ejus ?aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?

24.  Memento quod ignores opus ejus,de quo cecinerunt viri.

25.  Omnes homines vident eum :unusquisque intuetur procul.

26.  Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram :numerus annorum ejus inæstimabilis.

27.  Qui aufert stillas pluviæ,et effundit imbres ad instar gurgitum,

28.  qui de nubibus fluuntquæ prætexunt cuncta desuper.

29.  Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,

30.  et fulgurare lumine suo desuper,cardines quoque maris operiet.

31.  Per hæc enim judicat populos,et dat escas multis mortalibus.

Read complete chapter Job 36