Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Job 34:4-17 Vulgata Latina (VULG)

4.  Judicium eligamus nobis,et inter nos videamus quid sit melius.

5.  Quia dixit Job : Justus sum,et Deus subvertit judicium meum.

6.  In judicando enim me mendacium est :violenta sagitta mea absque ullo peccato.

7.  Quis est vir ut est Job,qui bibit subsannationem quasi aquam :

8.  qui graditur cum operantibus iniquitatem,et ambulat cum viris impiis ?

9.  Dixit enim : Non placebit vir Deo,etiam si cucurrerit cum eo.

10.  Ideo, viri cordati, audite me :absit a Deo impietas,et ab Omnipotente iniquitas.

11.  Opus enim hominis reddet ei,et juxta vias singulorum restituet eis.

12.  Vere enim Deus non condemnabit frustra,nec Omnipotens subvertet judicium.

13.  Quem constituit alium super terram ?aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?

14.  Si direxerit ad eum cor suum,spiritum illius et flatum ad se trahet.

15.  Deficiet omnis caro simul,et homo in cinerem revertetur.

16.  Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur,et ausculta vocem eloquii mei :

17.  numquid qui non amat judicium sanari potest ?et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?

Read complete chapter Job 34